- JASPIS
- I.JASPISgemma, Plin. l. 37. c. 8 viret et saepe translucet, etiamsi victa a multis, antiquitatis tamen gloriam retinens --- Optima, quae purpurae quicquam habet: secunda quae rosae: tertia, quae smaragdi. Singulis autem Graeci nomina ex argumento dedêre. Quarta apud eos vocatur Borea, caelo antumnali matutino similis: et haec erit illa, quae vocatur aerizusa. Similis est et sardae, imitata et violas. Non minus multae species reliquae, sed omnes in vitio caeruleae aut crystailo similes --- Quamobrem praestantiores sundâ clauduntur, i. e. patentes, nec praeterquam margines auro amplectente etc. Ubi quam aerizusan ex Graeco vocat, ἀερόεςςα appellatur Dion. h. e. caelini coloris, quem et aerinum dicebant, ut supra vidimus; Hodie Persis Firusa vel Ferusa, quod corruptum ex contracto ἀεροῦςςα; eadem cum nostra turchesia, seu Turcica gemma, Gall. Turquoise. Hanc ad custodiam et tutelam proficere olim creditum, unde pro amuleto gestatam, praecipue adversus phasmata, testis est modo laudatus Auctor, verbis hisce,--- ἴδ᾿ ἠερόεςςαν Ι῎ασπινΕ῎χθρην ἐμπούσῃσι καὶ ἄλλοις εἰδώλοισι.Epiphan. item, cui illa ἄκος φαντασιῶν propterea appellatur. Contionantibus etiam utilem esse, Magi affirm abant et ad gratiam valere. Sed omnem Iaspidem amuletum fuisse, tradit Dioscorides λέγονται δὲ πάντες ῏ειναι φυλακτήρια περὶαπτα. Et Plin. ibid. c. 9. Totus vero Oriens pro amuleto eam traditur gestare: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 131. et 1130. Porro usus Iaspidum, ad signandum. Ploin. ubi supra, c. 8. Nec diversae, quas sphragidas vocant, publico gemmarum dominio iis tantum dato, quoniam optime signent, ad enses stellandos. Virg. Aen. l. 4. v. 261.--- atque illi stellatus iaspide fulvaeEnsis erat ---Ubi gemmatum iaspidibus ensis capulum, in quo iaspides plures, velut stellae, fulgebant, exponit Salmas. Ad pectus puellarum coronandum coarctandumque Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 590. Idem de 6. Cons. Hon. Carm. 28. v. 526.--- viridique augustat iaspide pectus.Ex eadem fiebant fibulae in vestibus. Idem l. 2. de Raptu Proserp, Carm. 35. v. 40.Collectae tereti nodantur Iaspide vestes.Fortunat, de D. Martino, l. 4.Trama topatus erat, rutilans et ast men Iaspis,Et tunicae insignis currunt pro vellere gemmae.Imo et digna gemma haec visa, quae sacro Pectorali Pontificis Hebraeorum Summi insereretur. In secundo enim ordine carbunculus, sapphirus et iaspis, ut vulgo redditur, recensentur Exod. c. 28. v. 18. ubi in Hebr. est vox, Gap desc: Hebrew Sed cum in quarto ordine ultimo loco v. 20 occurrat vox jaschpeh, quae iaspidem referre videtur, malunt alii hoc potius loco iaspidem intelligi, quibus suffragatur Rabbi David, lapidem, qui Arabice Eliasph vocatur, hic indigitari docens. Vide Andr. Rivet. Comm. in h. l. In Nov. Test. diserte gemma haec binis locis memoratur, in Apoc. c. 4. v. 3. ubi is, qui insidebat throno, aspectu similis dicitur lapidi iaspidi et sardio; quorum illo gratiam, isto iustitiam Dei, denotari volunt. Item c. 21. v. 19. ubi inter XII. Fundamenta novae Hierosolymae, Iaspis, principe loco ponitur etc. Ut de magnitudine aliquid addam. Magnitudinem Iaspidis, inquit Plin. l. 37. c. 9. cit undecim unciarum (ubi XV. habet codex MS.) vidimus, formatamque inde effigiem Neronis thoracatam. Plura de Iaspide, eiusque variis generibus, vide apud eund. ibid c. 8. et 9. cit. Auctoresque, qui ex professo, de Gemmis scripsêrunt, laudatos supra in voce Gemma. Iaspidem Petri Raschasii, Bacchum racemis uviferis coronatum referentem, edidit, Casaub. in libellis de Satyra: de Iaspide inprimis ἀεριζούα, Chalcedonia. καπνία, a fumido colore sic dicta. Vide Salmas. ad Solin. p. 202. 346. et 561. et supra in his vocibus: uti de tabula lusoria ex Iaspide et Chalcaedonio cum familia viz. unâ parte de Iaspide et alterâ de crystallo infra in voce Scacci. Voces compositae ex hac: Iaspachates, apud Orpheum de achate, Iaspidi simili; Iasponyx, iaspis onychem referens, apud Plin. Et Iaspopallius, apud Epiphan. de XII. gemnis, Iaspis opallio, vel contra, similis. Salmas. ubi supra, p. 130.II.JASPISmel. Aspis, vulgo Aspe vieio, oppid. regni Valentini,3. leuc. ab Alone in Occ. Murciam versus. 1. leuc. ab Illici in Bor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.